monumenta.ch > Plinius > sectio 139

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 26, 139
{LXXXVII} Ulcera multorum sunt generum ac multis modis curantur. panacis omnium generum radix ex vino calido inlinitur manantibus. siccat privatim quam Chironiam diximus; cum melle trita tubera aperit ulceribusque, quae serpunt, deploratis auxilio est cum aeris flore vino temperata omnibus modis, vel semine vel flore vel radice. eadem cum polenta vetustis volneribus prodest, Heraclion quoque siderion, Apollinaris, psyllium, tragacantha.